GRATIARUM ACTIO POST MISSAM

GRATIARUM ACTIO POST MISSAM
PRO OPPORTUNITATE SACERDOTIS FACIENDA

 

Quilibet Sacerdos, ex concessione Pii Pp. XI sub die 3 Oct. 1936, lucrari potest: Indulgentiam quinque annorum, si post Missam celebratam, recitet Canticum Trium Puerorum et Psalmum 150 cum adnexa Antiphona, Versiculis et Orémus, ut infra; plenariam, si per integrum mensem praedictas preces quotidie recitaverit, additis confessione sacramentali et oratione ad mentem Summi Pontificis.

    Ant. Trium puerórum * cantémus hymnum, quem cantábant Sancti in camíno ignis, benedicéntes Dóminum. (T.P. Alleluja).

Canticum Trium Puerorum
Dan. 3, 57-88 et 56

BEnedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in saecula.
Benedícite, Angeli Dómini, Dómino:
* benedícite, cúli, Dómino.
Benedícite, aquae omnes, quae super cúlos sunt, Dómino:
* benedícite, omnes virtútes Dómini, Dómino.
Benedícite, sol et luna, Dómino:
* benedícite, stellae cúli, Dómino.
Benedícite, omnis imber et ros, Dómino:
* benedícite, omnes spíritum Dei, Dómino.
Benedícite, ignis et aestus, Dómino:
* benedícite, frigus et aestus. Dómino.
Benedícite, rores et pruína, Dómino:
* benedícite, gelu et frigus, Dómino.
Benedícite, glácies et nives, Dómino:
* benedícite, noctes et dies, Dómino:
Benedícite, lux et ténebrae, Dómino:
* benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
Benedícat terra Dóminum:
* laudet et superexáltet eum in saecula.
Benedícite, montes et colles,Dómino:
* benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
Benedícite, fontes, Dómino:
* benedícite, mária et flúmina, Dómino.
Benedícite, cete, et ómnia, quae movéntur in aquis, Dómino:
* benedícite, omnes vólucres cúli, Dómino.
Benedícite, omnes béstiae et pécora, Dómino:
* benedícite, fílii hóminum, Dómino.
Benedícat Israël Dóminum:
* laudet et superexáltet eum in saecula.
Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino:
* benedícite, servi Dómini, Dómino.
Benedícite, spíritus, et ánimae justórum, Dómino:
* benedícite, sancti, et húmiles corde, Dómino.
Benedícite, Ananía, Azaría, Mísaël, Dómino:
* laudáte et superexaltáte eum in saecula.
Benedicámus Patrem et Filium cum Sancto Spíritu:
* laudémus et superexaltémus eum in saecula.
Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cúli:
* et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in saecula.
    ¶
Hic non dicitur Glória Patri, neque Amen.

Psalmus 150

Laudáte Dóminum in sanctis ejus: * laudáte eum in firmaménto virtútis ejus.
Laudáte eum in virtútibus ejus:
* laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis ejus.
Laudáte eum in sono tubae:
* laudáte eum in psaltério, et cíthara.
Laudáte eum in tympano, et choro:
* laudáte eum in chordis, et órgano.
Laudáte eum in cymbalis benesonántibus: laudáte eum in cymbalis jubilatiónis:
* omnis spiritus laudet Dóminum.
Glória Patri.

    Deinde repetitur Ant. Trium puerórum * cantémus hymnum, quem cantábant Sancti in camíno ignis, benedicéntes Dóminum. (T.P. Alleluja).
   
Postea Sacerdos dicit:
Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison.
Pater noster.
Et ne nos indúcas in tentatiónem.
– Sed líbera nos a malo.
Confiteántur tibi, Dómine, ómnia opera tua.
– Et sancti tui benedícant tibi.
Exsultábunt Sancti in glória.
– Laetabúntur in cubílibus suis.
Non nobis, Dómine, non nobis.
– Sed nómini tuo da glóriam.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
– Et clamor meus ad te véniat.
Dóminus vobíscum.
– Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Deus, qui tribus púeris mitigásti flammas ígnium: concéde propítius; ut nos fámulos tuos non exúrat flamma vitiórum.

Actiónes nostras, quaesumus, Dómine, aspirándo praeveni et adjuvándo proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat, et per te cúpta finiátur.

Da nobis, quaesumus, Dómine, vitiórum nostrórum flammas exstínguere: qui beáto Lauréntio tribuísti tormentórum suórum incéndia superáre. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.

ORATIONES
PRO OPPORTUNITATE SACERDOTIS
DICENDae

Oratio Sancti Thomae Aquinatis.
Indulgentia trium annorum; plenaria, oratione quotidie
in integrum mensem pie reiterata et additis sacramentali confessione, alucujus ecclesiae
vel publici oratorii visitatione et precibus ad Summi Pontificis mentem.
Pius Pp. XI, 22 Novembris 1934

GRátias tibi ago, Dómine sancte, Pater omnípotens, aetérne Deus, qui me peccatórem, indígnum fámulum tuum, nullis meis méritis, sed sola dignatióne misericórdiae tuae satiáre dignátus es pretióso Córporeet Sánguine Filii tui. Dómini nostri Jesu Christi. Et precor, ut haec sancta commúnio non sit mihi reátus ad púnam, sed intercéssio salutáris ad véniam. Sit mihi armatúra fídei et scutum bonae voluntátis. Sit vitiórum meórum evacuátio, concupiscéntiae et libídinis exterminátio, caritátis et patiéntiae, humilitátis et obúdiéntiae, omniúmque virtútum augmentátio: contra insídias inimicórum ómnium, tam visibílium quam invisibílium, firma defénsio: mótuum meórum, tam carnálium quam spiritálium, perfécta quietátio: in te uno ac vero Deo firma adhaesio; atque finis mei felix consummátio. Et precor te, ut ad illud ineffábile convívium me peccatórem perdúcere dignéris, ubi tu cum Fílio tuo et Spíritu Sancto Sanctis tuis es lux vera, satíetas plena, gáudium sempitérnum, jucúnditas consummáta et felícitas perfécta. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.

Alia Oratio.
Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 Octobris 1936

TRansfíge, dulcíssime Dómine Jesu, medúllas et víscera ánimae meae suavíssimo ac salubérrimo amóris tui vúlnere, vera serenáque et apostólica sanctíssima caritáte, ut lángueat et liquefíat ánima mea solo semper amóre et desidério tui; te concupíscat et defíciat in átria tua, cúpiat dissólvi et esse tecum. Da, ut ánima mea te esúriat, panem Angelórum, refectiónem animárum sanctárum, panem nostrum cotidiánum, supersubstantiálem, habéntem omnem dulcédinem et sapórem et omne delectaméntum suavitátis. Te, in quem desíderant Angeli prospícere, semper esúriat et comédat cor meum, et dulcédine sapóris tui repleántur víscera ánimae meae; te semper sítiat fontem vitae, fontem sapiéntiae et sciéntiae, fontem aetérni lúminis, torréntem voluptátis, ubertátem domus Dei. Te semper ámbiat, te quaerat, te invéniat, ad te tendat, ad te pervéniat, te meditétur, te loquátur, et ómnia operétur in laudem et glóriam nóminis tui, cum humilitáte et discretióne, cum dilectióne et delectatióne, cum facilitáte et afféctu, cum perseverántia usque in finem; ut tu sis solus semper spes mea, tota fidúcia mea, divítiae meae, delectátio mea, jucúnditas mea, gáudium meum, quies et tranquíllitas mea, pax mea, suávitas mea, odor meus, dulcédo mea, cibus meus, reféctio mea, refúgium meum, auxílium meum, sapiéntia mea, portio mea, posséssio mea, thesáurus meus, in quo fixa et firma et immobíliter semper sit radicáta mens mea et cor meum. Amen.

Rhythmus Sancti Thomae Aquinatis.
Indulgentia quinque annorum toties quoties; septem annorum, si rhythmus
vel ejusdem potrema tantum stropha coram Ss.mo Eucharistiae Sacramento recitatus fuerit;
plenaria suetis conditionibus, quotidiana rhythmi recitatione in integrum mensem producta.
Pius Pp. XI, 12 Martii 1936 et Pius Pp. XII, 12 Julii 1941

ADóro te devóte, latens Déitas,
Quae sub his figúris ver e látitas:
Tibi se cor meum totum súbjicit,
Quia, te contémplans, totum déficit.

Visus, tactus, gustus in te fállitur,
Sed audítu solo tuto créditur:
Credo, quidquid dixit Dei Fílius,
Nil hoc verbo Veritátis vérius.

In Cruce latébat sola Déitas,
At hic latet simul et humánitas;
Ambo tamen credens atque cónfitens,
Peto, quod petívit latro paenitens.

Plagas, sicut Thomas, non intúeor,
Deum tamen meum te confíteor:
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habére, te dilígere.

O memoriále mortis Dómini,
Panis vivus, vitam praestans hómini,
Praesta meae menti de te vívere,
Et te illi semper dulce sápere.

Pie pellicáne, Jesu Dómine,
Me immúndum munda tuo Sánguine,
Cujus una stilla salvum fácere
Totum mundum quit ab omni scélere.

Jesu, quem velátum nunc aspício,
Oro, fiat illud, quod tam sítio:
Ut, te reveláta cernens fácie,
Visu sim beátus tuae glóriae.

Amen.

Aspirationes ad Ss.mum Redemptorem.
Indulgentia septem annorum, si Sacerdos post Missam invocationes pie recitaverit;
trecentorum dierum toties quoties; plenaria suetis conditionibus, dummodo quotidie per integrum mensem
invocationum recitatio devote peracta fuerit.
Pius Pp. IX, 9 Januarii 1854


ANima Christi, sanctífica me. Corpus Christi, salva me. Sanguis Christi, inébria me. Aqua láteris Christi, lava me. Pássio Christi, confórta me. O bone Jesu, exáudi me. Intra tua vúlnera abscónde me. Ne permíttas me separári a te. Ab hoste malígno defénde me. In hora mortis meae voca me. Et jube me veníre ad te, ut cum Sanctis tuis laudem te in saecula saeculórum. Amen.

Oblatio sui.
Indulgentia trium annorum; plenaria suetis conditionibus, si quotidie per integrum mensem
actus oblationis devote recitatus fuerit.
Pius Pp. XI, 4 Decembris 1932

SÚscipe, Dómine, univérsam meam libertátem. Accipe memóriam, intelléctum atque voluntátem omnem. Quidquid hábeo vel possídeo, mihi largítus es: id tibi totum restítuo, ac tuae prorsus voluntáti trado gubernándum. Amórem tui solum cum grátia tua mihi dones, et dives sum satis, nec aliud quidquam ultra posco. Amen.

Oratio ad D.N.J.C. Crucifixum.
Indulgentia decem annorum; plenaria recitantibus post Missam coram Jesu Christi Crucifixi imagine
et orantibus ad mentem Summi Pontificis.

EN ego, o bone et dulcíssime Jesu, ante conspéctum tuum génibus me provólvo ac máximo ánimi ardóre te oro atque obtéstor, ut meum in cor vívidos fídei, spei et caritátis sensus, atque veram peccatórum meórum paeniténtiam, éaque emendándi firmíssimam voluntátem velis imprímere; dum magno ánimi afféctu et dolóre tua quinque vúlnera mecum ipse consídero ac mente contémplor, illud prae óculis habens, quod jam in ore ponébat tuo David Prophéta de te, o bone Jesu: Fodérunt manus meas et pedes meos; dinumeravérunt ómnia ossa mea. (Ps. 21, 17 et 18)

Oratio universalis
sub nomine Clementis Pp. XI vulgata.

Indulgentia quinque annorum, si sacerdos post Missam orationem devote recitaverit;
plenaria, suetis condicionibus, si per integrum mensem eandem orationem pie persolverit.
Joannes Pp. XXIII, 11 Martii 1960

CRedo Dómine, sed credam fírmius; spero, sed sperem secúrius; amo, sed amem ardéntius; dóleo, sed dóleam veheméntius. Adóro te ut primum princípium; desídero ut finem últimum; láudo ut benefactórem perpétuum; invóco ut defensórem propítium. Tua me sapiéntia dírige, justítia cóntine, cleméntia soláre, poténtia prótege. Offero tibi, Dómine cogitánda, ut sint ad te; dicénda, ut sint de te; faciénda, ut sint secúndum te; ferénda, ut sint propter te. Volo quidquid vis, volo quia vis, volo quómodo vis, volo quámdiu vis. Oro, Dómine; intelléctum illúmines, voluntátem inflámmes, cor emúndes, ánimam sanctífices. Défleam praetéritas iniquitátes, repéllam futúras tentatiónes, córrigam vitiósas propensiónes, éxcolam idóneas virtútes. Tríbue mihi, bone Deus, amórem tui, ódium mei, zelum próximi, contémptum mundi. Stúdeam superióribus obúdíre, inferióribus subveníre, amícis consúlere, inimícis párcere. Vincam voluptátem austeritáte, avarítiam largitáte, iracúndiam lenitáte, tepiditátem fervóre. Redde me prudéntem in consíliis, constántem in perículis, patiéntem in advérsis, húmilem in prósperis. Fac, Dómine, ut sim in oratióne atténtus, in épulis sóbrius, in múnere sédulus, in propósito firmus. Curem habére innocéntiam interiórem, modéstiam exteriórem, conversatiónem exemplárem, vitam regulárem. Assídue invígilem natúrae domándae, gratiae fovéndae, legi servandae, salúti promeréndae. Discam a te quam ténue quod terrénum, quam grande quod divínum, quam breve quod temporáneum, quam durábile quod aetérnum. Da ut mortem praevéniam, judícium pertímeam, inférnum effúgiam, paradísum obtíneam. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Alia Oratio.
Indulgentia trium annorum. Pius Pp. IX, 11 Decembris 1846.
Insuper hanc Orationem recitanti flexis genibus, nisi impediatur, conceditur remissio defectuum et culparum
in celebratione Missae ex humana fragilitate contractarum.
Pius Pp. X, 29 Augusti 1912

OBsécro te, dulcíssime Dómine Jesu Christe, ut pássio tua sit mihi virtus, qua múniar, prótegar atque deféndar; vúlnera tua sint mihi cibus potúsque, quibus pascar, inébrier atque delécter; aspérsio Sánguinis tui sit mihi ablútio ómnium delictórum meórum; mors tua sit mihi vita indefíciens, Crux tua sit mihi glória sempitérna. In his sit mihi reféctio, exsultátio, sánitas et dulcédo cordis mei Qui vivis et regnas in saecula saeculórum. Amen.

Oratio ad B. Mariam Virginem.
Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 Octobris 1936.

O María, Virgo et Mater sanctíssima, ecce, suscépi dilectíssimum Fílium tuum, quem immaculáto útero tuo concepísti, genuísti, lactásti, atque suávissimis ampléxibus strinxísti. Ecce, cujus aspéctu laetabáris et ómnibus delíciis replebáris, illum ipsum tibi humíliter et amánter repraesénto et óffero tuis bráchiis constringéndum, tuo corde amándum, sanctissimaeque Trinitáti in suprémum latríae cultum, pro tui ipsíus honóre et glória et pro meis totiúsque mundi necessitátibus, offeréndum. Rogo ergo te, piíssima Mater, ímpetra mihi véniam ómnium peccatórum meórum, uberémque grátiam ipsi deínceps fidélius serviéndi, ac deníque grátiam finálem, ut eum tecum laudáre possim per ómnia saecula saeculórum. Amen.

Oratio ad Sanctum Joseph.
Indulgentia trium annorum toties quoties; septem annorum sngulis mensis Martii diebus
necnon qualibet anni feria quarta; plenaria suetis conditionibus,
oratione quotidie per integrum mensem pia mente iterata.
Pius Pp. XI, 18 Maji 1936 et Pius Pp. XII, 10 Martii 1941.

VIrginum custos et pater, sancte Joseph, cujus fidéli custódiae ipsa Innocéntia Christus Jesus et Virgo vírginum María commíssa fuit: te per hoc utrúmque caríssimum pignus Jesum et Maríam óbsecro et obtéstor, ut me, ab omni immundítia praeservátum, mente incontamináta, puro corde et casto córpore Jesu et Maríae semper fácias castíssime famulári. Amen.

Oratio ad Sanctum
in cujus honorem Missa celebrata est.

Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 Octobris 1936.

SAncte N., in cujus honórem incruéntum Córporis et Sánguinis Christi sacrifícium óbtuli, fac, tua poténti apud Deum intercessióne, ut, usu hujus mystérii, passiónis et mortis ejúsdem Christi Salvatóris nostri mérita cónsequar, ac, cum illíus frequentatióne, contínuo crescat meae salútis efféctus. Amen.